Le imprese di Scipione in Spagna

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le imprese di Scipione in Spagna

Interea ad Hispanis, ubi, occisis duobus Scipionibus, nullus Romanus dux erat, P. Cornelius Scpio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos natus quattuor et viginti, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri habebant. Postea, id quod prudentem imperatorem maxime decet, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis Afri acceperant, parentibus reddidit; quare omnes fere Hispaniae uno animo ad eum transierunt. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Postea Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, victum fugat et praedam maximam capit. Interea in Italia consul Q. Fabius Maximus Tarentum recepit, in qua ingentes copiae Hannibalis erant. Ibi etiam ducem Hannibalis Carthalonem occidit. Tum multae civitates Romanorum, quae ad Hannibalem transierant prius, rursus se Fabio Maximo dediderunt. Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit et per se et per fratrem suum L. Scipionem. In Italia tamen male pugnatum est. Nam Claudius Marcellus consul ab Hannibale occisus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45630

[silvana] - [2019-02-23 18:25:29]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile