Il culto di Cerere e Proserpina in Sicilia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il culto di Cerere e Proserpina in Sicilia

Vetus est haec opinio, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris, insulam Siciliam totam Cereri et Liberae, Cereris filiae, consecratam esse. Hoc ipsi Siculi ita credunt ut in anmis eorum insitum atque innatum esse videatur. Nam arbitrantur et natas esse has deas in his locis et fruges in ea terra primum repertas esse et Liberam, quam etiam Proserpinam vocant, raptam esse a Plutone ex Hennensium nemore; is locus, quod in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Cum filiam investigare et conquirere Ceres vellet, dicitur inflammavisse taedas iis ignibus, qui ex Aetnae vertice erumpunt: cum eas sibi praeferret, orbem omnem peragravit terrarum. Henna autem, ubi ea, quae dico, gesta esse memorantur, in loco perexcelso atque edito surgit; ibi lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni. Locus ipse raptum Proserpinae declarare videtur: etenim prope est spelunca quaedam conversa ad Aquilonem, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportavisse et subito non longe a Syracusis penetravisse sub terras.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45621

[silvana] - [2019-02-26 15:43:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile