I successori di Caracalla

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I successori di Caracalla

Opilius Macrinus, qui praefectus praetorio erat, et filiuss Diadumenus, facti imperatores, nihil memorabile ex temporis brevitate gesserunt. Nam imperium eorum duum mensium et unius anni fuit. Seditione militari ambo pariter occisi sunt. Creatus est post hos M. Aurelius Antoninus. Hic Antonini Caracallae filius esse videbatur, sacerdos autem Heliogabali templi erat. Is cum Romam ingenti et militum et senatus expectatione venisset, probris se omnibus contaminavit. Impudicissime et obscenissime vixit, biennioque post et octo mensibus tumultu interfectus est militari. Successit huic Aurelius Alexander, ab exercitu Caesar, a senatu Augustus nominatus, iuvenis admodum. Ei visum est bellum adversus Persas suscipere, et Xerxen, eorum regem, gloriosissime vicit. Militarem disciplinam severissime rexit. Quasdam tumultuantes legiones integras exauctoravit. Adsessorem habuit Ulpianum, iuris conditorem. Romae quoque favorabilis fuit. Periit in Gallia militari tumultu tertio decimo imperii anno. In Mamaeam, matrem suam, unice pius videbatur.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45615

[silvana] - [2019-01-07 11:49:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile