banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La pericolosità delle Gallie
Pagina 112 Numero 4

Alpibus Italiam munierat antea natura non sine aliquo divino numine. Nam, si ille aditus Gallorum immanitati multitudine patuisset, numquam haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuisset. Nihil est enim ultra altitudinem montium usque ad Oceanum, quod sit Italiae pertimescendum. Sed tamen una atque altera aestas vel metu vel spe vel poena vel praemiis vel armis vel legibus potest totam Galliam sempiternis vinculis adstringere. Impolitae vero res et acerbae si erunt relictae, Gallorum vires, quamquam sunt accisae, tamen efferent se aliquando et ad renovandum bellum revirescent. Quare sit Caesaris tutela Gallia, cuius fidei virtuti felicitati commenadata est. Qui si, Fortunae muneribus amplissimis ornatus, saepius eius deae periculum facere nollet, si in patriam, si ad deos Penates, si ad eam dignitatem, quam in civitate sibi propositam videt, redire properaret, tamen oporteret ab eodem illa omnia a quo profligata sunt confici.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45613
[degiovfe] - [2018-12-27 19:46:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!