banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone accusa Catilina in senato
Pagina 108 Numero 16

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? Quam diu etiam furor iste tuus non eludet? Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? Patere tua consilia non sentis? Quem nostrum ignorare arbitraris quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis? O tempora, o mores! Quamquam senatus haec intellegit, quamquam consul haec videt, hic tamen vivit, immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum. Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos omnes iam diu machinaris.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45605
[degiovfe] - [2018-12-29 14:13:47]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!