banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Contro chi accusa vanamente di reati gravissimi
Pagina 91 Numero 26

«Qui capitis accusaverit neque damnaverit, ipse capite puniatur». Lex haec est qua iudicium continetur, haec est qua ego istum accusem, haec est quae utrumlibet horum occisura sit. Ergo hac lege sola accuso. Nemo dubitaverit hanc legem esse iustissimam. Nam quam putamus fuisse causam conscribendae legis huiusce? Hanc enim cum exusserimus, apparebit in istam quoque partem satis esse cautum. «Si quis capitis accusaverit et non damnaverit, ipse capite puniatur». Hoc, opinor, illi iustissimi legis huiusce latores spectaverunt, ne quis inpune alteri periculum adferret. Homicidii genus putaverunt petere spiritum hominis quem occidi non oporteret. Tu hoc fecisti: accusasti innocentem; si tibi credtum esset, periturus erat is quem accusati. Iudices eodem tempore de te pronuntiaverunt. Non potest omnino ita circumscribi religio et severitas iudicii ut non poenam det pars utralibet. Hoc absoluto qui periturus fuit, continuo id quoque consecutum est, ut tibi esset poena patienda.
Quintiliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45604
[degiovfe] - [2018-12-29 14:14:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!