banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Presa e distruzione di Numanzia
Pagina 91 Numero 25

Numantia, Hispaniae urbs, numquam multos suos armavit, sed vel ferocia ingenii, vel inscitia nostrum ducum, vel fortunae indulgentia, Pompeium, magni nominis virum, ad turpissima foedera deduxit, nec ad minus turpia ac detestabilia Mancinum Hostilium consulem. Eum, a Numantinis victum, nudum ac post tergum religatis manibus, Romanis Hispani dederunt. At Publius Scipio Aemilianus, qui Carthaginem deleverat, post tot acceptas circa Numantiam clades creatus iterum consul missusque in Hispaniam, post annum ac tres menses circumdatam operibus Numantiam excisamque aequavit solo. nec quisquam ullius gentis hominum ante eum clariore urbium excidio commendavit nomen suum perpetuae memoriae: ille, excisa Carthagine ac Numantia, ab alterius metu alteriusque contumeliis nos vindicavit.
Velleio Patercolo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45603
[degiovfe] - [2018-12-29 14:15:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!