banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fragilità e debolezza dell'uomo
Pagina 72 Numero 31

Quid est homo? Imbecillum corpus et fragile, nudum, alienae opis indigens, ad omnes fortunae contumelias proiectum, cuiuslibet ferae pabulum, cuiuslibet victima; ex infirmis fluidisque contextum et lineamentis exterioribus nitidum, frigoris aestus laboris inpatiens; aliementa metuens sua, quorum modo inopia deficit, modo copia rumpitur; anxiae sollicitaeque tutelae, praecarii spiritus et male haerentis, quod pavor repentinus aut auditus ex inproviso sonus auribus gravis excutit, sollicitudinis semper sibi nutrimentum, vitiosum et inutile. Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quocumque se movit, statim infirmitatis suae conscium est. Inmortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimuit.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45596
[degiovfe] - [2018-12-29 14:20:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!