banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il ritorno di Alcibiade
Pagina 66 Numero 15

Lacedaemonii non tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati. Nam cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. Itaque tempus eum interficiendi quaerere instituerunt. Id mox Alcibiadi patefactum est: erat enim ea sagacitate ut decipi non posset. Itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit. Cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et Atheniensium opes languescere, Lacedaemoniorum contra maiores fieri videret, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios collocutus est et de reditu suo fecit mentionem. Ab hoc destitutus, primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab exercitu recipitur praetorque fit apud Samum; postea pari imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene. Horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante vivtores viguerant, perterriti pacem peterent.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45592
[degiovfe] - [2018-12-29 14:23:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!