banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Caracalla
Pagina 52 Numero 2

Severus filios duos successores reliquit, Bassianum et Getam, sed Bassiano nomen Antonini a senatu imponendum curavit. Itaque is dictus est M. Aurelius Antoninus Bassianus patrique successit. Nam Geta hostis publicus indicatus confestim periit. M. igitur Aurelius Antoninus Bassianus, idemque Caracalla cognominatus, morum fere paternorum fuit, paulo asperior et minax.
Opus Romae egregium fecit lavacri, quae thermae Antoninianae appellantur. Nihil praeterea memorabile commisit, quod nobis commemorandum sit. Si quis eius temperantiam cognoscere vult, novercam suam Iuliam uxorem duxit. Defunctus est in regione quadam apud Edessam moliens adversum Parthos expeditionem anno imperii sexto, mense secundo, vix egressus quadragesimum tertium annum. Funere publico elaus est.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45585
[darkshines] - [2018-06-26 19:59:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!