banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un confronto tra Solone e Temistocle
Pagina 43 Numero 21

Multi bella saepe quasiverunt propter gloriae cupiditatem, atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, praesertim cum sint ad rem militarem apti et cupidi bellorum gerendorum. Vere autem si volumnus iudicare, multae res urbanae extiterunt maiores clarioresque quam bellicae. Themistocles iure laudatur et eius nomen illustrissimum est. Iure citatur Salamis clarissimae testis victoriae, sed Solonis consilium, quo primum constitutus est Areopagus, non minus praeclarum iudicandum est. Pugna illa semel profuit, hoc consilium semper proderit civitati: Areopagus enim leges Atheniensium maiorumque instituta servavit. Et cum Themistocles quidem numquam Areopagum adiuvit, contra ille vere Themistoclem: est enim bellum contra Persas gestum consilio senatus eius qui a Solone erat constitutus.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45578
[degiovfe] - [2018-12-29 14:30:10]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!