banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il valore e la saggezza di Almicare
Pagina 43 Numero 20

Hamilcar Carthaginiensis, primo Poenico bello, sed temporibus extremis, admodum adulescentulus in Sicilia exercitum ducere instituit. Cum ante eius adventum et mari et terra male res Carthaginiensium gererentur, ipse ubi pugnavit, numquam hosti cessit neque locum nocendi dedit, saepeque e contrario occasione data lacessivit semperque superior discessit. Postea, cum paene omnia in Sicilia Poeni amisissent, ille Erycem sic defendit, ut bellum eo loco gestum esse non putarent. Interim Carthaginienses, classe apud insulas Aegatis a C. Lutatio, consule Romanorum, superati, statuerunt belli facere finem eamque rem arbitrio permiserunt Hamilcaris. Ille, etsi flagrabat bellandi cupiditate, tamen paci serviendum esse putavit, quod patriam exhaustam sumptibus diutius calamitates belli tolerare non posse intellegebat.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45577
[degiovfe] - [2018-12-29 14:30:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!