banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Punizioni esemplari
Pagina 23 Numero 30

Postea indignatio civitatis adversus Sp. Cassium erupit, cui suspicio dominationis maxime nocuit. Senatus enim populusque Romanus, non contentus capitali eum supplicio adficere, domum ei superiecit, ut Penatium quoque strage puniretur. Deinde in solo, ubi erat eius domus, aedem Telluris fecit. Itaque domicilium inpotentis viri nunc religiosae severitatis monumentum est. Eadem ausus est Sp. Maelius: eum consimili exitu patria multavit. Area vero domus eius, ut iustitia supplicii ad posteros perveniret, Aequimeli appellationem traxit. Odium quod antiqui habere solebant adversus hostes libertatis, ruinis testabantur parietum ac tectorum, in quibus isti versati erant. Ideoque et M. Flacci et L. Saturnini, seditiosissimorum civium, Penates ab imis fundamentis eruti sunt. Ceterum Flacciana area, cum diu vacua mansisset, a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45571
[degiovfe] - [2018-12-29 14:32:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!