banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le virtù oratorie di Cicerone
Pagina 15 Numero 14

Oratores nostri Latinam eloquentiam parem facere eloquentiae Graecae existimo: nam Ciceronem cuicumque Graecorum fortiter opponere licet. Ille, cum se totum ad imitationem Graecorum dedisset, effinxit vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec vero studio tantum consecutus est quod optimum in iis fuit, sed illius immortalis ingenii beatissima ubertas plurimas vel potius omnes virtutes in se ipsa invenit. Praesertim Demosthenis Ciceronisque orationum ego virtutes arbitror similes esse: consilium, ordinem rationemque probationis. Praeterea quis Cicerone docere diligentius, movere vehementius potest, cui tanta umquam iucunditas fuit? Quare non inmerito omnes aetatis suae dicunt eum regnare in iudiciis, posteri autem "Ciceronem" non ut hominis, sed ut eloquentiae nomen intellegunt.
Quintiliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45566
[degiovfe] - [2018-12-29 14:33:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!