banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone torna dai vecchi amici
Pagina 128 Numero 159

Ex iis litteris quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi esses cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex isdem litteris potui suspicari; in spem tamen venio adpropinquare tuum adventum: qui mihi utinam solacio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, ut nullam adlevationem quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare. Scito enim me, posteaquam in urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco eorum usum demiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat; videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quam ob rem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si te viderim, et ea quae premant, et ea quae impendeant, me facile laturum. Quam ob rem, sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit, sive, quod minime velim, Romae, dummodo simul simus, perficiam profecto ut id utrique nostrum commodissimum esse videatur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45554
[mastra] - [2020-08-31 17:07:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!