banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giugurta tenta inutilmente di corrompere il senato
Pagina 85 Numero 95

At Iugurtha, contra spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit, eisque, uti illis quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit omnis mortalis pecunia adgrediantur. Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus; eique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proxumis decem Italia decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet: ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius, parato exercitu, legat sibi homines nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat: in quis fuit Scaurus, cuius de natura et habitu supra memoravimus. nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediabat: patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissumus contra pericula et invidias. Sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam transvectae. Igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.
Sallustio

Oggi hai visualizzato 4.0 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45490
[emi53rm] - [2020-03-25 07:36:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!