banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Canto di pescatori
Pagina 50 Numero 49

Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri vivunt, praesertim quibus nec quaestus est, nec artem ullam didicere: necessitate quidquid est domi, id satis est habendum. Nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus facile sciri potest: hi hami atque hae haundines tantum sunt nobis quaestui et cultui. Ex urbe ad mare quocumque anni tempore huc cotidie pabulatum prodimus: pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, marinam urticam, musculos, plagusias striatas; post id piscatum hamailem et saxatilem aggredimur. Cibum captamus e mari; si eventus non evenit neque quicquam captum est piscium, salsi lautique pure domum redimus clanculum, incenati dormitum imus: quod - acerbum dictu - saepius accidere solet. Atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est: nisi hodie ullum pisciculum ceperimus, profecto incenati sumus. Nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos benigne adiuvet hodie.
Plauto


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45444
[mastra] - [2020-09-23 14:11:21]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!