banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'educazione dei fanciulli
Pagina 47 Numero 46

Plurimum proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus. Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter, nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum donetur. In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle, sed vincere. Longe itaque ab adsentatione pueritia removenda est: audiat semper verum, praesertim de se. Et timeat interim, vereatur semper, maioribus adsurgat. Nihil per iracundiam exoret: quod flenti negatum fuerit, quieto offeratur. Et divitias parentum in conspectu habeat, non in usu. Exprobrentur illi cum indulgentia omnia perperam facta. Pertinebit ad rem praeceptores paedogogosque pueris placidos dari: proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit; nutricum et paedagogorum rettulere mox in adulescentiam mores. Apud Platonem educatus puer cum ad parentes relatus vociferantem videret patrem: "Numquam", inquit, "hoc apud Platonem vidi". Citius, sine dubio, patrem imitatus est quam Platonem. Tenuis ante omnia victus sit et non pretiosa vestis et similis cultus cum aequalibus: non irascetur aliquem sibi comparari, quem ab initio multis parem feceris.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45441
[degiovfe] - [2018-07-13 19:50:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!