banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un biglietto per Attico
Pagina 44 Numero 43

CICERO ATTICO SAL. Narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. Dies enim nullus erat. Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. Etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. Nunc, nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. Qua re, quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi recurrere, de ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. Nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Non. Mai. Eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo. Cura ut valeas.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45438
[mastra] - [2020-09-09 04:34:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!