banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Didone innamorata
Pagina 42 Numero 41

Est molles flamma medullas et tacitum vivit sub pectore vulnus. Uritur infelix Dido totaque vagatur urbe furens, qualis cerva sauciata sagitta, quam procul nemora inter Cresia fixit pastor agens liquitque volatile ferrum, nescius: illa fugiens silvas saltusque peragrat Dictaeos, at haere lateri letalis harundo. Nunc media Aeneam secum per moenia ducit Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, incipit effari mediaque in voce resistit; nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit pendetque iterum narrantis ab ore. Postea ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua stratisque relictis incubat. Illum absens absentem auditque videtque, aut gremio Ascanium, de genitoris imagine admonentem, detinet, infandum si fallere possit amorem. Attamen interea non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus exercet portusve aut propugnacula ad bellum parat: pendent opera interrupta minaeque murorum ingentes atque aequata machina caelo.
Virgilio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45436
[mastra] - [2020-09-02 15:20:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!