banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ingegnosi sistemi di comunicazione
Pagina 23 Numero 22

Octavius, qui postea Octavianus appellatus est, patre amisso, ab avunculo Caesare adoptatus est. Cum rem militarem discere vellet, Caesarem comitatus est qui in Hispaniam profecturus erat; postea se contulit Apolloniam, ut ibi optimas artes disceret. Avunculi morte audita, Romam remeavit et, veteranorum exercitu collecto, auxilium ei ferendum fuit Decimo Bruto, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum in urbem obsessam intrare non posset, Brutum autem de suo adventu et de omnibus rebus quas facturus erat certiorem facere vellet, primo epistulas in levibus laminis inscripsit easque ad eum misit per undas fluminis quod per urbem intra moenia praeterfluebat; dein consilium securius secutus est. Quo celerius epistulae ad Brutum perferrentur, eas ad colla columbarum, quas diu in caveis inclusas ac sine cibo tenuerat, alligavit. Columbae, e caveis emissae, Mutinam petebant ubi a Bruti militibus, qui ad id grana frumenti in tectis quarundam domorum posuerant, sine ulla difficultate capiebantur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45417
[mastra] - [2020-09-03 21:10:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!