banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La guerra delle Baleari
Pagina 17 Numero 16

Eodem tempore quo Romani cum Cretensibus bellum gerebant Baleares insulae, apud Hispaniam positae, incursionibus et latrociniis adeo maria impleverant, ut valde periculosum esset illac navigare. Nam incolae harum insularum, praedones feri atque inculti, rudibus ratibus aequora peragrabant et, ut praedam agerent, omnes navigantes improviso impetu terrebant navesque intercipiebant. Cum olim classem Romanam a consule Marcello ductam ab alto venientem conspexissent, praedam putantes, ei occurrerunt et statim lapidum saxorumque nimbo naves operuerunt. Sed non diu Romanos lapidatione terruerunt: nam ut primum nostrorum pillorum vim senserunt, in tantam trepidationem et pavorem inciderunt, ut in abditissima insularum litora confugerint, unde Marcellus quasi feras eos exturbavit, proelio superavit atque omnino delevit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45411
[mastra] - [2020-09-05 11:01:23]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!