banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un tesoro inutile
Pagina 15 Numero 14

Homo quidam, valde probus sed pauperrimus, occurrit familiari qui ingentes divitias possidebat. Necessitate coactus, appropinquavit ad eum et aliquot nummos mutuos petivit. Dives autem, qui nemini fidebat, sine ulla cunctatione recusavit: quin immo domum properavit, omnem thesaurum in sphaeram auream convertit, foveam in horto fodit ibique eam condidit, quam effodiens cotidie magno cum oculorum gaudio spectabat. Sed olim fur quidam hoc vidit et noctu sphaeram asportavit. Postridie avarus ad foveam venit, terram more sueto effodit, sed nullam sphaeram invenit; ideo altos gemitus edere ac lacrimare coepit. Eum vidit pauper is, cui pecuniam mutuam dare recusaverat, et querelae causam poposcit. Cum autem calamitatem audivit: "Cur ploras?", ex eo quaesivit. "Quae utilitas ex sphaera a te trahebatur? Cui proderat? Quo loco ea occultata erat, pone lapidem: quod ad te attinet idem erit, nec quisquam eam asportabit; nam divitiae, nisi adhibentur, inutile sunt".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45409
[mastra] - [2020-09-03 12:15:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!