banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La carriera di Catone
Pagina 13 Numero 12

M. Porcius Cato a ducentesimo trigesimo quarto anno usque ad centesimum undequagesimum a.Ch.n. vixit et magis magisque in dies abstinentia atque integritate vitae floruit. Primum stipendium meruit annos decem septemque natus, postea magistratus maxima peritia atque prudentia gessit. Tribunus militum in Sicilia fuit, quaestor obtigit P. Africano consuli, aedilis plebis cum C. Helvio fui, praetor provinciam obtinuit Sardiniam. Inde consulatum gessit cum L. Valerio Flacco, Celtiberos in Hispania vicit amplissimumque triumphum deportavit. Maximam laudem autem censura obtinuit, quia magistratum summa cum diligentia atque severitate gessit. Nam senatores corruptos, indignos atque ineptos a curia removit, in complures nobiles animadvertit, luxuriam et impensas nimias repressit. Circiter annos octoginta, usque ad extremam aetatem ab adulescentia, rei publicae causa suscipere inimicitias non destitit. Quamquam a plurimis ob severitatem temptatus, non modo nullum detrimentum existimationis fecit, sed, quoad vixit, virtutum laude crevit. Decessit sextum et octogesimum annum agens, anno centesimo quadragesimo nono a.Ch.n.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45407
[degiovfe] - [2018-11-27 20:44:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!