banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le stagioni
Pagina 11 Numero 10

Quattuor sunt anni tempora: ver, aestas, autumnus et hiems. Gratissimum anni tempus sine dubio ver est: vere enim caelum mitissimum st et prata pulcherrimis floribus luxuriant. Venti vehementer spirant, sed minus gelidi quam hieme sunt; ideo ver saluberrimum est, salubrius quidem quam cetera anni tempora, et itineribus atque navigationi aptissimum. Aestate solis aestus auras incendit; in agris et in hortis iucundissimi fructus maturescunt, sed saepe calor intolerabilis est. Mitior et iucundior est autumnus: nam sol minus fervens quam aestate est, dies breviores sunt quam noctes, arbores fructibus onustae. Hiems ingratissimum anni tempus est. Nam hieme gelu asperrimum est; copiosissima nives terras operiunt, et fluctus litora deserta verberant. Praeterea dies brevissimi sunt, venti vehementissime perflant, vehementius quam autumno aut vere. Etiam hieme autem horae iucundissimae sunt, cum a laboribus quiescimus et apud focum cum familiaribus et amicorum carissimis sedentes horna vina sorbillamus.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45405
[degiovfe] - [2018-11-27 20:10:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!