banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La saggezza degli agricoltori
Pagina 10 Numero 9

Agricolae profecto homines sapientissimi sunt: nam frugaliter vitam degunt, honores, imperia aut supellectilem sumptuosam non exoptant neque mensas dapibus nimis exquisitis instructas appetunt; ideo vita agrestis omnibus bonis deliciisque referta est. Praeterea agricolae insignibus virtutibus praediti sunt: morum integritate, laborum patientia, modestia vitae, in victu temperantia. Agricolarum vita quidem curis non caret: nam segetes diuturnis laboribus egent. Saepe urbis incolae agricolas incultiores artibus et litteris existimant: attamen ruri corpora saniora crescunt, ideoque agrestium vita saluberrima quoque est. Apud antiquissimos Romanos viri maxime egregii, etsi permagnis honoribus ornati, arva diligenter colebant unde, ut scripsit Cicero, a nuntiis vocati ad senatum veniebant. Cincinnatus, sicut omnibus notum est, post brevissimam dictaturam triumphum celebravit, postea sine mora imperii signa deposuit et ad agrestia opera revertit. M'. Curius, postquam de Sabinis, de Samnitibus et de Pyrrho triumphaverat, extremum vitae tempus in vita rustica consumpsit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45404
[degiovfe] - [2018-11-27 19:58:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!