banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Socrate
Pagina 9 Numero 8

Socrates, insignis Atheniensis philosophus, sine dubio vir magnae sapientiae et innocentiae fuit: ideo admirationem hominum veritatis amantium semper movebit. Vir egregio ingenio, probo animo et mira virtute praeditus, civitatem adiuvare numquam destitit. Ad rem publicam non accessit, tamen cum necesse fuit in acie strenue pugnavit. Adulescentes iuvenesque, a parentibus a tota Graecia missi, a Socratem doctrinam, sed praecipue sapientiam atque virtutem discebant. Socrates quidem nullum librum scripsit, neque in schola ut sophistae aut domi docebat, sed in viis et in foro; ne mercedem quidem a discipulis accipiebat, sed gratuito et sine discrimine cum omnibus sapientiae suae fructum communicabat. Ideo Socratis fama in dies crescebat, sed improbi et invidi cives philosophum accusaverunt dicentes: "Socrates adulescentes corrumpit et impius est, quia patrios deos non colit". Ab iniquis iudicibus damnatus, Socrates etiam morte sua insigne virtutis testimonium praebuit: Athenis enim tum haud difficile erat e carcere effugere, sed philosophus praeoptavit iniustae poenae subiecere quam legum sanctitatem violare.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45403
[degiovfe] - [2018-11-27 19:50:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!