banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una mattina al mercato
Pagina 5 Numero 4

Cum tandem feriae scholarum advenerunt, Livia a villa ad nundinas etiam liberos Caium et Clodiam duxit. Sportas et sacculum cum sestertiis fidae ancillae commisit. Nundinae in foro atque in viis circum forum erant. Ibi curiosi pueruli observaverunt cibaria in canistris, merulas et alaudas in caveis, crepundia et munsula in pluteis. Pernae et lucanicae uncis suspensae erant, piscarius tructos, sardas, rhombos, soleas aringosque in salsamento praebebat, pomarius brasiccas, lacrucas ovorumque cistas cum diligentia disponebat. Livia accessit ad tabernas, ubi tabernarii pretia agnorum et gallinarum saginatarum, cuniculorum ac turdorum praedicabant; in laniena vitulina ac suilla erant, gallinarius gallinas, cuniculos ac turdorum lineas ostentabat. Dum autem matrona ad cibos animum intendit, Caius et Clodia discedunt: nam haud procul inde funambulorum spectaculum est, et viri feminaeque undique accurrunt. Post impensam, vix matrona liberos in turba repperit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45399
[degiovfe] - [2018-11-27 19:28:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!