banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marco e Livia
Pagina 4 Numero 3

Cotidie Marcus et Livia villam relinquunt atque ad scholam properant, ubi etiam pueri puellaeque villarum finitimarum conveniunt. Ibi discipuli magistrum attente audiunt, claras historias legunt atque discunt, litterarum notas diligenter stilo exarant aut abaco calculisque computant. Discipuli poetarum libros valde laudant atque probant: nam in libris mirae historiae et fabulae sunt. Hodie autem magister aegrotat, ideoque feriae scholarum sunt: Marcus igitur pila ludit cum condiscipulis, Livia deambulat aut iucundam fabulam legit; postea ad villam simul remeant. Ibi Livia cum parvis ancillae filiabus in area villae aut apud rivum ludit, Marcus autem cum amicis silvam trans rivum peragrat et lusciniarum vel merularum nidos super ramis populorum quaerit. Pueri beluarum virus non timent: nam apud villam beluae ferae non sunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45398
[degiovfe] - [2018-11-27 19:02:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!