banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Arriva la canicola
Pagina 3 Numero 2

Adventat hora caniculae: mox terrarum glebae arescunt, scatebrae siccae sunt et in lacunis exigua vena aquae est. Agricolae in umbra plantarum quiescunt et beneficam pluviam desiderant; pigrae capellae aridas herbas carpunt et ferae in frigidis speluncis immotae iacent; in silvis tacent merulae et lusciniae, solum stridula cicada de alta tilia canere non intermittit. Lacertis tantum canicula valde accepta est: nam lacertae horas meridianas super fervidis petris degunt; advenae contra horas vespertinas in umbra exspectant, cum aurae viam refrigerabunt. At interim natura operam non remittit: nam impigrae formicae cum sollertia per rimas terrae micas aut festucas congerunt, cum interea aristae flavescunt et in vineis uvae lente maturescunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45397
[degiovfe] - [2018-11-27 18:53:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!