banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Scipione in Africa
Pagina 126 Numero 238

 Anno decimo quarto postquam Hannibal in Italiam venerat, Scipio, qui multa in Hispania bene egerat, consul est factus et in Africam contra Carthaginem ipsam missus est. Nam in eo viro divina quaedam virtus esse existimabatur adeo ut ille putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is in Africa contra Hannonem, ducem Afrorum pugnans, exercitum eius interfecit. Cum alterum proelium commissum esset, castra Poenorum cepit cum quattuor milibus et quingentis militibus et undecim milia occidit. Postea Syphacem, Numidiae regem, qui se Afris coniunxerat, capit et castra eius invadit. Syphax cum nobilissimis Numidis et infinitis spoliis Romam a Scipione mittitur. Qua re audita, omnis fere Italia Hannibalem deserit et pacem cum Romanis coniungit. Ipse Hannibal a Carthaginiensibus redire in Africam iubetur, quam Scipio vastabat. Ita ab Hannibale Italia liberata est. Hannibal dicitur fremens et lacrimans ex Italia profectus esse, quam per tot annos armis obtinuerat.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/4539
[traduttore30] - [2016-11-26 16:46:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!