banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Marcello e la battaglia di Clastidium (Roma fra storia e leggenda episodio 8)
Pagina 518

L. Aemilio consule («Durante il consolato di Lucio Emilio») ingentes Gallorum copiae Alpes transierunt. Sed pro Romanis tota Italia consensit et DCCC milia hominum («800.000 uomini») parata erant ad id bellum, ut traditum est a Fabio historico, qui ei bello interfuit, sed res a consule tantum («soltanto») prospere gesta est. Cum XL milia hostium («40.000 nemici») interfecta essent, triumphus Aemilio decretus est.
Deinde aliquot («alcuni») annis post contra Gallos intra Italiam pugnatum est, finitumque est bellum M. Claudio Marcello et Cn. Cornelio Scipione consulibus. Cum Marcellus parva manu equitum dimicavisset, regem Gallorum, Viridomarum nomine, manu sua occidit. Postea, cum a consulibus ingentes copiae Gallorum peremptae essent, Marcellus cum collega Mediolanum expugnavit et grandem praedam Romam pertulit. Ac, cum triumpharet, Marcellus spolia Galli umeris suis vexit.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45383
[darkshines] - [2018-01-27 10:58:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!