Pelope e Ippodamia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Pelope e Ippodamia

Oenomaus, Martis et Asteropes filius, habuit in coniugio Euareten, Acrisii filiam, ex qua procreavit Hippodamiam, virginem eximiae formae, quam nemini («a nessuno») dabat in coniugium quod oraculo monitus erat ut generum suum caveret. Itaque cum multi eam peterent in coniugium et cum is equos veloces haberet, quadrigis certabat cum procis et victos interficiebat. Multi interfecti sunt. Cum Pelops Tantali filius venisset et capita humana super valvas fixa («inchiodate», acc. pl. n.) vidisset eorum qui Hippodamiam in uxorem petiverant, regis crudelitatem timere coepit. Itaque Myrtillo aurigae regis persuasit regnumque ei dimidium promisit ut se adiuvaret. Myrtilus currum iunxit et clavos in rotas non coniecit: itaque equi incitati («incitati») currum defectum («indebolito») Oenomai distraxerunt. Cum Pelops cum Hippodamia et Myrtillo domum victor rediret, Myrtilo fidem praestare noluit, eumque in mare praecipitavit, a quo Myrtoum pelagus est appellatum. Hippodamiam adduxit in patriam suam quae Peloponnesum appellatur; ibi ex Hippodamia procreavit Hippalcum, Atreum et Thyesten.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45380

[darkshines] - [2018-01-27 11:18:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile