banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Conquiste di Augusto in Asia
Pagina 124 Numero 17

Armeniam, interfecto rege Artaxe, cum possem facere provinciam, malui, maiorum nostrorum exemplo, Tigrani, regis filio, tradere. Et eandem gentem, postea desciscentem et rebellantem, domitam per Gaium, filium meum, regi Ariobarzani, regis Medorum filio, regendam tradidi. Provincias omnes, quae trans Hadriaticum mare vergunt ad orientem, Cyrenasque, et antea Siciliam et Sardiniam, occupatas bello servili, recuperavi. Signa militaria, per alios duces amissa, devictis hostibus, recuperanda atque Romam referenda (esse) mihi visum est: complura recuperavi ex Hispania et Gallia et a Dalmatis. Parthos trium exercituum Romanorum spolia et signa reddere et amicitiam populi Romani petere coegi. Pannonniae gentes, apud quas ante me principem nullus populi Romani exercitus unquam adiit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani subieci. Ad me saepe etiam venerunt donaque obtulerunt regum Indorum legationes, numquam Romae antea visae.
Monumentum Ancyranum


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45206
[darkshines] - [2019-12-10 13:53:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!