I più illustri generali romani - Da Claudio Nerone, vincitore di Asdrubale, a Pompeo, signore dell'Asia e del mare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I più illustri generali romani - Da Claudio Nerone, vincitore di Asdrubale, a Pompeo, signore dell'Asia e del mare

Claudius Nero qui, Hannibale in Apulia relicto, venientem ab Hispania Asdrubalem compressit copiasque eius uno die apud Metuarum flumen devicit; Aemilius Paulus qui, cum Macedoniam vicisset et Graeciam liberasset et opulentissimum triumphum reportasset, inter ipsos triumphi dies, amissis duobus liberis, pro contione dixit gratias se agere Fortunae, quod in suam domum potius quam in rem publicam saevisset; duo Metelli, quorum alter, Macedonicus cognominatus, devictis Macedonibus, Contrebiam, inexpugnabilem Hispaniae civitatem, occupavit: alter, victa Numidia, cognominatus Numidicus, cum perniciosas rei publicae leges ferret Apuleius, tribunus plebis, totusque senatus in eas iurasset, maluit in exilium ire quam iurare. Huius filius Pius cognominatus est, quod patrem in exilium secutus est. Gaius Marius, qui in Africa Numidis, in Gallia Cimbris Teutonibusque superatis, a caliga pervenit usque ad septimum consulatum. Sulla qui, bello civili victoriam adeptus, primus Romae rerum potitus est solusque imperium deposuit. Sertorius, qui proscriptus a Sulla cum in exilium profugisset, quam brevissimo tempore prope totam Hispaniam redegit in suam potestatem et ubique, adversante fortuna, insuperabilis fuit; Pompeius, qui Armenios sub rege Tigrane, Ponticos sub rege Mithridate, Cilices toto mari dominantes intra quadragesimum diem vicit et magnam partem Asiae inter Oceanum et Caspium mare peragravit.
da Ampelio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45200

[biancafarfalla] - [2019-09-06 19:44:35]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile