L'ambizioso piano di riforme di Cesare

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'ambizioso piano di riforme di Cesare

Caesar, rerum potitus, conversus ad ordinandum rei publicae statum, senatum supplevit et praetorum aedilium, quaestorum numerum ampliavit. Octoginta milia civium in transmarinas colonias distribuit: omnes medicos et liberalium artium doctores, quo libentius Romam incolerent, civitate donavit. Ius severissime dixit, poenas facinorum auxit. De firmanda ornandaque Roma, item de tuendo ampliandoque imperio plura ac maiora consilia in dies sibi proponebat: praesertim exstruere Martis templum, repleto et complanato lacu in quo naumachiae spectaculum ediderat, aedificare theatrum summae magnitudinis apud Tarpeium montem; publicare quam plurimas bibliothecas, data Marco Terentio Varroni cura earum comparandarum; siccare Pomptinas paludes; viam munire a mari Adriatico per Apennini dorsum usque ad Tiberim; perfodere Isthmum Corinthium; Parthis inferre bellum. Eum talia agentem atque meditantem mors praevenit.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile