banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Timore nel campo di Pompeo
Pagina 101 Numero 11

Caesar appropinquare dicebatur tantusque terror incidit in Pompei exercitum, ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent ac fugerent, complures arma proiecerent ac mare contenderent: itaque fugae simile iter ad patriam versus (avv.) videbatur. Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, primus ad eum Labienus legatus processit iuravitque se eum non deserturum (esse) atque eundem casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui legati iuraverunt; tribuni militum centurionesque secuti sunt, atque idem totus exercitus iuravit. Caesar castra ad flumen Apsum posuit, in finibus Apolloniatium, ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemare constituit. Hoc idem Pompeius fecit et, positis castris trans flumen Apsm, eo exercitum conduxit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45180
[silvana] - [2019-02-06 12:42:54]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!