Eccezonali parti gemellari

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eccezonali parti gemellari

Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in Aegypto uno portu quinque pueros peperisse eumque fuisse finem multiplicis humani generis partionis neque plures liberos umquam simul genitos esse; hunc enim numerum ait esse rarissimum. Sed, divo Augusto imperante, ii qui illis temporibus hanc historiam tradiderunt, adfirmant ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros eosque pauculos dies vixisse, matremque quoque eorum, paucis mensibus postquam illos quinque geminos peperisset, mortuam esse. Traditum quoque est monumentum marmoreum ei factum esse, iussu Augusti, in via Laurentia, inque eo scriptum esse mirabilem insuetumque numerum filiorum ancillae.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile