Eracle uccide il centauro Nesso

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eracle uccide il centauro Nesso

Postea Hercules multa alia praeclara perfecit, quae nunc perscribere longum est. Tandem iam aetate provectus Deianiram, pulcherrimam Oenei filiarum, in matrimonium duxit; post tamen tres annos accidit ut puerum quendam, cui nomen erat Eunomus, casu occiderit. Cum autem mos esset ut qui casu hominem occidisset in exsilium iret, Herculi cum uxore sua e finibus eius civitatis exire visum est. Dum tamen iter faciunt, ad flumen quoddam pervenerunt in quo nullus pons erat et dum quaerunt quonam modo flumen transeant, accurrit centaurus Nessus. Hercules nesciebat quis esset sed Nessus se Deianiram trans flumen laturum esse promisit et Hercules uxorem suam in eius tergum imposuit; tum ipse flumen tranavit. Nessus autem, paulum in aquam progressus, ad ripam subito revevertere visus est et Deianiram auferre conebatur. Quod cum animadvertisset Hercules, ira graviter commotus arcum intendit et pectus Nessi sagitta transfixit.
da Ritchie's Fabulae Faciles


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45174

[darkshines] - [2019-10-23 13:50:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile