Lo schiavo Androclo e il leone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lo schiavo Androclo e il leone

Cum in Romae circo ferus immanisque leo vitae servi Androcli, qui damnatus capitis erat, pepercisset, homo interrogatus hanc rem mirificam narravit: "Ego in Africa, iniquis domini verberibus ad fugam coactus, in arenarum solitudinem concessi. Illic, flagrante sole, specum remotum nactus, ibi me recondidi. Neque multo post ad eundem specum venit hic leo, debili et cruento uno pede, gemitus edens et murmura quae dolorem vulneris significabant. Ego primo (avv.), cum leonem advenientem vidi, territus obstipui sed deinde leo, cum me territum videret, mitis et mansuetus ad me accessit pedemque mihi ostendit ac in gremium posuit, quasi auxilium petiturus. Tum ego spinam ingentem, vestigio pedis eius haerentem, revelli, saniemque ex vulnere expressi. Sic ille mea opera et medela levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit; atque ex eo die per triennium ego et leo in eodem specu una (avv.) viximus.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile