Eroica morte del console Bruto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Eroica morte del console Bruto

Postquam Tarquinius rex Urbe expulsus est ac exilio multatus (est), Romae duo consules creati sunt, Iunius Brutus et Tarquinius Collatinus. At Romani, qui modo («da poco») libertatem consecuti erant, paene eandem amiserunt. Tarquinius enim bello aperto regnum recuperare conatus est. Equitibus praeerat Aruns, Tarquinii filius: rex ipse cum legionibus sequebatur. Sub Romae moenibus obviam hosti Romanorum consules erant. Iunius Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Aruns, cum Brutum agnovit, iratus: "Ille est vir - inquit - qui nos patria expulit; en ille nostris decoratus insignibus magnifice incedit". Tum concitat calcaribus equum atque in ipsum consulem dirigit: Brutus acvide se certamini offert. Adeo infestis animis concurrerunt ut ambo hasta transfixi («trafitti») ibidem ceciderint; fugatus est tamen Tarquinius. Collatinus, alter consul, Romam rediit ac triumphum celebravit. Brutum Romani ut parentem luxerunt atque ut liberatorem honoraverunt.
da Lhomond


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile