Bonus adulescens pietatem erga deos colat, parentes et observet et amet, summam in senes reverentiam adhibeat, castitatem servet, ne modestiam temperantiamque spernat, civium proborum laudem et amicitiam appetat, vituperationem vitet, praesertim verecundiam diligat. Ut enim senibus gravitas et iuvenibus alacritas, ita adulescentibus verecundia commendatur. Nam verecundia pulchra et suavis virtus est, quae probatur non solum in rebus, sed etiam in sermonibus: ideoque adulescentis verba ne modum excedant neu indecora sint. In verbis enim speculum mentis refulget. Sonum quoque vocis submissum (agg.) sit, ne aures eorum qui audiunt offendat.
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45144[degiovfe] - [2019-10-03 09:38:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!