"Catilina, vattene da Roma!"

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
"Catilina, vattene da Roma!"

Egredere aliquando ex Urbe, Catilina: patent portae; proficiscere. Educ tecum etiam omnes tuos; purga Urbem. Nobiscum versari iam diutius («più a lungo») non potes: non feram, non patiar, non sinam. Nunc enim iam aperte universam rem publicam petis; quare faciam id, quod est utile ad communem salutem. Nam si te interdici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum manus. Sin tu egredieris, egredietur tecum tuorum comitum perniciosa manus. Egredere ex Urbe, libera rem publicam metu. Quid est, Catilina? Animadverteris eorum silentium? Patiuntur, tacent. Sed cum patiuntur, decernunt; cum tacent, clamant. Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere, egredere cum importuna sceleratorum manu, exsulta impio latrocinio. Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem tua cupiditas effrenata rapiebat. Neque enim tibi haec («questa») res adfert dolorem, sed incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam natura peperit et fortuna servavit: quare proficiscere ad bellum impium atque nefarium.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45135

[silvana] - [2018-11-01 09:58:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile