La carriera politica di Catone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La carriera politica di Catone

M. Cato, ortus («nato») municipio Tusculo, adulescentulus, postquam vixerat in Sabinis, quod ibi heredium habebat, honoribus operam dedit. Inde hortatu L. Valerii Flacci, quem in consulatu censuraque habuit collegam, Romam demigravit ubi primum stipendium meruit. Cum erant Q. Fabius atque M. Claudius consules, tribunus militum in Sicilia missus est. Postquam revertit, magni («molto») opera eius existimata est in proelio in quo cecidit Hasdrubal, frater Hannibalis. Quaestor obtigit P. Africano consuli, sed ab eo semper dissensit. Aedilis plebis creatus est cum C. Helvio; praetor provinciam obtinuit Sardiniam, ex qua quaestor Q. Ennium poetam deduxerat. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco: sorte provinciam obtinuit Hispaniam citeriorem, exque ea triumphum deportavit. Quoniam ibi diutius («troppo a lungo») morabatur, P. Scipio Africanus, consul iterum, cuius in priore («precedente») consulatu quaestor fuerat, voluit eum de provincia depellere et ei succedere, quod tum non potentia, sed iure res publica administrabatur. Qua iratus («irritato»), privatus in Urbe mansit. In omnibus rebus singulari fuit industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidus litterarum fuit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45124

[darkshines] - [2018-09-06 13:02:36]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile