I Romani sconfiggono i Galli


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
I Romani sconfiggono i Galli
Pagina 40 Numero 2

Prima luce Gallorum acies cernebatur. Labienus firmis verbis Romanorum equites peditesque confirmavit, quia de pristina virtute eos admonebat; deinde signum proelii dedit. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pulsi sunt atque in fugam coniciuntur; ab sinistro cornu, quem duodecima legio tenebat, quamquam («sebbene», cong. concessiva con l'indicativo) primi ordines hostium pilis conciderant, tamen reliqui Galli acriter resistebant nec dabant suspicionem fugae. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. Diu incertus exitus victoriae fuit; postquam septimae legionis tribunis nuntiata erant ea quae in sinistro cornu gerebantur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Omnes fere Galli circumventi et interfecti sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ii, qui praesidio contra castra Labieni relicti erant, postquam de proelii exitu audiverant, subsidio suis ierunt collemque ceperunt; neque Romanorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Denique Labienus revertitur Agendivum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant; postero die cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato un brano.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 14 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45121

[silvana] - [2017-12-30 17:08:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile