banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I Romani dopo la sconfitta di Canne
Pagina 39 Numero 1

Post cladem, quam Romani apud Cannas acceperunt, dies tristes Romanis fuerunt, sed, cum senatus rem populo rettulit, omnes patriae saluti consuluerunt et exercitus in concordia civium spem felicis exitus belli invenit. Senes vultu tristi priscarum victoriarum longam seriem memorabant et divites aurum argentumque magistratibus ferebant. Civium fortitudo senatus exercitusque spem non fefellit et socii non solum in rebus secundis sed etiam in adversis fidem servaverunt et auxilium rei publicae praebuerunt. Itaque mox res mutaverunt et post dies funestos cladis et luctus dies laeti victoriae pervenerunt. Nam, dum Hannibalis exercitus languet otio Capuae, Romae novae acies iuvenum, qui victoriam cupiebant, vitae militaris asperitatem tolerare discebant. Ita aliquot post annos P. Cornelius Scipio, qui in Africam contra Carthaginem missus erat, in pugna apud Zamam Hannibalis copias fudit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45120
[silvana] - [2019-01-19 17:50:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!