banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Sconfitta dei Romani al lago Trasimeno
Pagina 34 Numero 8

Romanis nulla spes salutis erat, quia in fronte, in sinistro cornu, a tergo hostes habebant, a dextero cornu lacum et montes; praeterea densa caligo visum et prope armorum usum eripiebat. Romani prae strepitu et clamore consulis tribunorumque imperia iam non audiebant; omnes ad pugnam animos intentos habebant. Tumm terrificus terrae motus magnas partes multarum urbium Italiae prostravit, cursu rapidos amnes avertit, lapsu ingenti montes proruit; at dum pugnant neque senserunt neque perceperunt: tantus fuit ardor copiarum. In magno tumultu caedes utrimque ingens fuit: Flaminius consul quoque sub hostium ictibus cecidit strenue pugnans («combattendo»). Pauci per saltus montium evaserunt et sparsa fuga («alla spicciolata») per omnem Etruriam diversis itineribus Romam petiverunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45111
[silvana] - [2018-04-07 09:06:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!