Capsa

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Capsa

Erat inter ingentes solitudines Africae oppidum magnum atque valens nomine Capsa, cuius conditor Hercules Libys memorabatur. Eius cives apud Iugurtham fidelissimi habebantur, muniti adversum hostes non moenibus modo et armis atque viris, verum etiam multo magis locorum asperitate. Nam praeter loca oppido propinqua, alia omnia erant vasta, inculta, egentia aquae, infesta serpentibus, quarum vis inopia cibi acrior fit. Eius potiendi Marium maxima cupido invaserat, quia res aspera videbatur et Metellus oppidum Thalam magna gloria ceperat. Thala haud dissimilis Capsae erat, nisi quod apud eam non longe a moenibus aliquot fontes erant, Capsenses autem una modo fonte utebantur. Inopia fontium eo facilius tolerabatur, quia Numidae plerumque lacte et ferina carne vescenamtur et neque salem neque alia irritamenta gulae quaerebant: cibus illis adversum famem atque sitim, non libidini neque luxuriae erat.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45037

[silvana] - [2019-01-29 17:26:49]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile