banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il potere dell'avidità
Pagina 282 Numero 7

"Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem, altera Occidentem contigeres. Sic quoque, concupiscis quae non capis. Ab Europa petis Asiam; ex Asia transis in Europam. Deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid? Tu ignoras arbores magnas diu crescere, sed una hora exstirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, sed altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos comprehenderis, decidas. Cur tibi curae sumus? Numquam terram tua attigimus. Quis sis, unde venias, nos, in vastis silvis viventes, ignoramus. Nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Haec sola nobis a deorum donata sunt: iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera".
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45020
[emi53rm] - [2020-06-27 11:03:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!