Buone intenzioni di Nerone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Buone intenzioni di Nerone

Nero, ut certiorem adhuc indolem ostenderet, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. Graviora vectigalia aut abolevit aut minuit. Divisis populo viritim quadringenis nummis, nobilissimis ex senatoribus, sed a re familiari destitutis, annua solaria dedit et praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum distribuit. Nam haec omnia fortis imperatoris esse putabat. Et cum de supplicio cuiusdam capite damanti admoneretur ut ex more subscriberet: "Quam vellem" inquit "nescire litteras!". Omnes ordines subinde ac memoriter salutavit. Agenti senatui gratias sic respondit: "Cum meruero". Ad campestres exercitationes suas admisit plebem declamavitque saepius publice; recitavit et carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta universorum laetitia, ut ob recitationem supplicatio ("ringraziamento solenne agli dei") decreta sit eiusque carmina auris litteris Iovi Capitolino dicata sint.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile